- TIRONI seu TIRONENSIS Comitatus Hiberniae duplex
- TIRONI seu TIRONENSIS Comitatus Hiberniae duplexSuperior et Inferior, Upper-Tyrone et Nether-Tyrone: concessus ab Henrico VIII. Angliae Rege Cono, ex clara Onealum familia, quae Ultoniae sibi principatum, mox et Hiberniae totius ascribere olim ausa fuit, oriundo: hâc lege, ut eiuratô Onealis nomine, in Comitis Tironi nomen transiret. Huius ex filio notho Matthaeo nepos Hugo, patruô Iohanne, ob rebellionem interemptô, Tironi Comitatum, et quae Conus possederat, Elizabethae Reginae beneficiô accepit; in quam ingratus A. C. 1595. turbas dedit ingentes, per totam Hiberniam rebellione excitatâ, sed eô succeslu, qui plerumque perfidiam manet, Unde A. C. 1607. Comes Tironus cum Tironello, in Galliam primum, mox in brabantiam profugus, cum Romanae religionis studium exilio suo praescriberet, id in se iniurium Iacobus Rex existimans, libellô vulgavit, nimium receptô saeculi more sceleribus causam religionis obtendi. Nam quae sacrorum cura, vere barbaris, quibus coniugia ignota, caedes laudatae, decus summum raptô vivere? Sed illos, qui dignitatem non sanguine aut meritis, sed ipsius aut Elizabethae beneficiô obtinerent, suam ingratam mentem, suae perfidiae conscientiam perhorrescere, quod semel condonata iterum ausi, sollicitatâ ad dissidium provinciâ, in Anglorum omnium occidionem coniurâssent, etc. Vide Hugon. Grotium Historiar. l. 14. et 16. Tuhan. Hist. et supra in voce Hibernia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.